«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Shem Tob's Hebrew Matthew (1400)
ShemTob
[1]Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: [No book]
[2]cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, [No book]
[3]sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. [No book]
[4]Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. [No book]
[5]Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. [No book]
[6]Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. [No book]
[7]Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. [No book]
[8]Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. [No book]
[9]Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: [No book]
[10]adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. [No book]
[11]Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? [No book]
[12]Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. [No book]
[13]In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. [No book]
[14]Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. [No book]
[15]Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, [No book]
[16]qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. [No book]
[17]Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. [No book]
[18]Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: [No book]
[19]nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. [No book]
[20]Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, [No book]
[21]hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): [No book]
[22]in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. [No book]
[23]Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: [No book]
[24]hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. [No book]
[25]Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. [No book]
[26]Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: [No book]
[27]qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. [No book]
[28]Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Shem-Tob ben Isaac Ibn Shaprut (14th century)

See information...
Top