|
[1]Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. |
[No book] |
[2]Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. |
[No book] |
[3]Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: |
[No book] |
[4]aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, |
[No book] |
[5]superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. |
[No book] |
[6]His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: |
[No book] |
[7]in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: |
[No book] |
[8]hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: |
[No book] |
[9]quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, |
[No book] |
[10]et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. |
[No book] |
[11]Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: |
[No book] |
[12]neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. |
[No book] |
[13]Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: |
[No book] |
[14]quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? |
[No book] |
[15]Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. |
[No book] |
[16]Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. |
[No book] |
[17]Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. |
[No book] |
[18]Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. |
[No book] |
[19]Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, |
[No book] |
[20]dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. |
[No book] |
[21]Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. |
[No book] |
[22]Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. |
[No book] |
[23]Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. |
[No book] |
[24]Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: |
[No book] |
[25]neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: |
[No book] |
[26]alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. |
[No book] |
[27]Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: |
[No book] |
[28]sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. |
[No book] |