«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est. [No book]
[2]Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. [No book]
[3]Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. [No book]
[4]Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. [No book]
[5]Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. [No book]
[6]Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. [No book]
[7]Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. [No book]
[8]Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. [No book]
[9]Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. [No book]
[10]Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. [No book]
[11]Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. [No book]
[12]Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus. [No book]
[13]Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. [No book]
[14]De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. [No book]
[15]Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top