«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. [No book]
[2]Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. [No book]
[3]Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur. [No book]
[4]Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. [No book]
[5]Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. [No book]
[6]Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. [No book]
[7]Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo. [No book]
[8]Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. [No book]
[9]Et erit sicut populus, sic sacerdos; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. [No book]
[10]Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. [No book]
[11]Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. [No book]
[12]Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. [No book]
[13]Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. [No book]
[14]Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit. [No book]
[15]Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus ! [No book]
[16]Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. [No book]
[17]Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. [No book]
[18]Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. [No book]
[19]Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top