«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Writings of Ignatius
Ignatius
[1]In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum, [No book]
[2]quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. [No book]
[3]Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. [No book]
[4]Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. [No book]
[5]Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur. [No book]
[6]Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta. [No book]
[7]Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me. [No book]
[8]Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. [No book]
[9]Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. [No book]
[10]In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. [No book]
[11]Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top