[1]Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. [2]Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. [3]Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, [4]sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? [5]Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, [6]cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. [7]Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit; [8]abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. [9]Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. [10]Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. [11]Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. [12]Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? [13]Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; [14]ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo? [15]Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. [16]Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, [17]qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? [18]Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; [19]tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. [20]Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. [21]Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. [22]Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus; [23]et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. [24]Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, [25]sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. [26]Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram; et hæc est manus extenta super universas gentes. [27]Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam? [28]In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud: [29]Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. [30]Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. [31]Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. [32]Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top