[1]Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. [2]Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. [3]Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. [4]Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas; [5]et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. [6]Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. [7]Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus; [8]exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. [9]Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: [10]ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. [11]Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. [12]Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? [13]Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? [14]Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? [15]Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. [16]Et Libanus non sufficiet ad succendendum; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. [17]Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. [18]Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? [19]Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? [20]Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. [21]Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? [22]Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; [23]qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. [24]Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. [25]Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus? [26]Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. [27]Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? [28]Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. [29]Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. [30]Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; [31]qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top