[1]Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. [2]De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Israël constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus. [3]Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. [4]Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. [5]Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista. [6]Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. [7]Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. [8]Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. [9]Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas. [10]Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. [11]Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. [12]Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus. [13]Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul. [14]Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. [15]Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. [16]Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. [17]Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. [18]Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris; [19]et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. [20]Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. [21]Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquæ. [22]Non est pax impiis, dicit Dominus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top