[1]Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. [2]Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. [3]Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. [4]Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. [5]Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. [6]Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. [7]Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. [8]Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas; [9]ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. [10]Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. [11]Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. [12]Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. [13]Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. [14]Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. [15]Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. [16]Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper. [17]Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. [18]Leva in circuitu oculos tuos, et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; [19]quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te. [20]Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. [21]Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola; et isti ubi erant? [22]Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. [23]Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. [24]Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? [25]Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. [26]Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top