«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. [1]שמעו איים אלי והקשיבו לאמים מרחוק יהוה מבטן קראני ממעי אמי הזכיר שמי
[2]Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. [2]וישם פי כחרב חדה בצל ידו החביאני וישימני לחץ ברור באשפתו הסתירני
[3]Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. [3]ויאמר לי עבדי אתה־ישראל אשר בך אתפאר
[4]Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. [4]ואני אמרתי לריק יגעתי לתהו והבל כחי כליתי אכן משפטי את יהוה ופעלתי את אלהי
[5]Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. [5]ועתה אמר יהוה יוצרי מבטן לעבד לו לשובב יעקב אליו וישראל לא [Q: לו] יאסף ואכבד בעיני יהוה ואלהי היה עזי
[6]Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. [6]ויאמר נקל מהיותך לי עבד להקים את שבטי יעקב ונצירי [Q: ונצורי] ישראל להשיב ונתתיך לאור גוים להיות ישועתי עד קצה הארץ
[7]Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. [7]כה אמר יהוה גאל ישראל קדושו לבזה נפש למתעב גוי לעבד משלים מלכים יראו וקמו שרים וישתחוו־למען יהוה אשר נאמן קדש ישראל ויבחרך
[8]Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas; [8]כה אמר יהוה בעת רצון עניתיך וביום ישועה עזרתיך ואצרך ואתנך לברית עם להקים ארץ להנחיל נחלות שממות
[9]ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. [9]לאמר לאסורים צאו לאשר בחשך הגלו על דרכים ירעו ובכל שפיים מרעיתם
[10]Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. [10]לא ירעבו ולא יצמאו ולא יכם שרב ושמש כי מרחמם ינהגם ועל מבועי מים ינהלם
[11]Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. [11]ושמתי כל הרי לדרך ומסלתי ירמון
[12]Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. [12]הנה אלה מרחוק יבאו והנה אלה מצפון ומים ואלה מארץ סינים
[13]Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. [13]רנו שמים וגילי ארץ יפצחו [Q: ופצחו] הרים רנה כי נחם יהוה עמו וענייו ירחם
[14]Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. [14]ותאמר ציון עזבני יהוה ואדני שכחני
[15]Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. [15]התשכח אשה עולה מרחם בן בטנה גם אלה תשכחנה ואנכי לא אשכחך
[16]Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper. [16]הן על כפים חקתיך חומתיך נגדי תמיד
[17]Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. [17]מהרו בניך מהרסיך ומחריביך ממך יצאו
[18]Leva in circuitu oculos tuos, et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; [18]שאי סביב עיניך וראי כלם נקבצו באו לך חי אני נאם יהוה כי כלם כעדי תלבשי ותקשרים ככלה
[19]quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te. [19]כי חרבתיך ושממתיך וארץ הרסתך כי עתה תצרי מיושב ורחקו מבלעיך
[20]Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. [20]עוד יאמרו באזניך בני שכליך צר לי המקום גשה לי ואשבה
[21]Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola; et isti ubi erant? [21]ואמרת בלבבך מי ילד לי את אלה ואני שכולה וגלמודה גלה וסורה ואלה מי גדל־הן אני נשארתי לבדי אלה איפה הם
[22]Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. [22]כה אמר אדני יהוה הנה אשא אל גוים ידי ואל עמים ארים נסי והביאו בניך בחצן ובנתיך על כתף תנשאנה
[23]Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. [23]והיו מלכים אמניך ושרותיהם מיניקתיך־אפים ארץ ישתחוו לך ועפר רגליך ילחכו וידעת כי אני יהוה אשר לא יבשו קוי
[24]Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? [24]היקח מגבור מלקוח ואם שבי צדיק ימלט
[25]Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. [25]כי כה אמר יהוה גם שבי גבור יקח ומלקוח עריץ ימלט ואת יריבך אנכי אריב ואת בניך אנכי אושיע
[26]Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. [26]והאכלתי את מוניך את בשרם וכעסיס דמם ישכרון וידעו כל בשר כי אני יהוה מושיעך וגאלך אביר יעקב
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top