«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
   
James
Jam
1
[1]Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. [1]יעקוב עבדה דאלהא ודמרנ ישׁוע משׁיחא לתרתעסרא שׁרבנ דזריענ בעממא שׁלמ
[2]Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: [2]כל חדוא תהוא לכונ אחי כד תעלונ לנסיונא משׁחלפא וסגיאא
[3]scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. [3]ידעינ אנתונ גיר דבוקיא דהימנותא מקנא לכונ מסיברנותא
[4]Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. [4]לה דינ למסיברנותא נהוא לה עבדא משׁמליא דתהוונ גמירינ ומשׁלמנינ ובמדמ לא הויתונ חסירינ
[5]Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. [5]אנ אנשׁ דינ מנכונ חסיר מנ חכמתא נשׁאל מנ אלהא דיהב לכל פשׁיטאית ולא מחסד ומתיהבא לה
[6]Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: [6]נשׁאל דינ בהימנותא כד לא מתפלג הו גיר דמתפלג דמא לגללא דימא דשׁגשׁא להונ רוחא
[7]non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. [7]ולא נסבר הו ברנשׁא דנסב מדמ מנ מריא
[8]Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. [8]אינא דפליג ברעינה ושׁגישׁ בכלהינ אורחתה
[9]Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: [9]נשׁתבהר דינ אחא מכיכא ברומרמה
[10]dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; [10]ועתירא במוככה מטל דאיכ הבבא דעסבא הכנא עבר
[11]exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. [11]דנח גיר שׁמשׁא בחומה ומובשׁ לה לעסבא והבבה נפל ושׁופרא דחזוה אבד הכנא אפ עתירא חמא בהופכוהי
[12]Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. [12]טובוהי לגברא דמסיבר נסיונא דמא דאתבחר נסב כלילא דחיא הו דמלכ אלהא לאילינ דרחמינ לה
[13]Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. [13]לא נאמר אנשׁ כד מתנסא דמנ אלהא מתנסא אנא אלהא גיר לא מנסי בבישׁתא והו לאנשׁ לא מנסא
[14]Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. [14]אלא אנשׁ אנשׁ מנ רגתה הו מתנסא ומתרגרג ומתנגד
[15]Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. [15]והדא רגתא בטנא וילדא חטיתא חטיתא דינ מא דאתגמרת ילדא מותא
[16]Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. [16]לא תטעונ אחי חביבא
[17]Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. [17]כל מוהבתא טבתא ומשׁמליתא מנ לעל נחתא מנ אבא דנהירא הו דלית לותה שׁוחלפא מדמ אפלא טלניתא דשׁוגניא
[18]Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. [18]הויו צבא וילדנ במלתא דקושׁתא דנהוא רשׁיתא דבריתה
[19]Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. [19]ואנתונ אחי חביבא כלנשׁ מנכונ נהוא מסרהב למשׁמע ומוחר לממללו ומוחר למרגז
[20]Ira enim viri justitiam Dei non operatur. [20]רוגזה גיר דגברא זדיקותא דאלהא לא עבד
[21]Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. [21]מטל הנא ארחקו מנכונ כלה טנפותא וסוגאא דבישׁותא ובמכיכותא קבלו מלתא דנציבא בכיננ דהי משׁכחא דתחא אנינ נפשׁתכונ
[22]Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. [22]הוו דינ עבודא דמלתא ולא שׁמועא בלחוד ולא תטעונ נפשׁתכונ
[23]Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: [23]אנ אנשׁ גיר נהוא שׁמועה דמלתא ולא עבודה הנא דמא להו דחזא אפוהי במחזיתא
[24]consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. [24]חזא גיר נפשׁה ועבר וטעא דאיכנא הוא
[25]Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. [25]כל דינ דחר בנמוסא משׁלמנא דחארותא וקוי בה לא הוא שׁמועא דשׁמעא דמתטעא אלא עבודא דעבדא והנא טובנא נהוא בעבדה
[26]Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. [26]ואנ אנשׁ סבר דמשׁמשׁ לאלהא ולא אחד לשׁנה אלא מטעא לה לבה דהנא סריקא הי תשׁמשׁתה
[27]Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. [27]תשׁמשׁתא גיר דכיתא וקדישׁתא קדמ אלהא אבא הדא הי למסער יתמא וארמלתא באולצניהונ ולמטר אנשׁ נפשׁה מנ עלמא דלא טולשׁא
Source: unbound.biola.edu
Top