«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (Khabouris)
PesNT(Kha)
[1]Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. [1]אחי לא במסב באפא תהוונ אחידינ להימנותא דתשׁבוחתה דמרנ ישׁוע משׁיחא
[2]Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, [2]אנ גיר נעול לכנושׁתכונ אנשׁ דעזקתה דדהבא או דמאנוהי שׁפירא ונעול מסכנא במאנא צאא
[3]et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: [3]ותחורונ בהו דלבישׁ מאנא שׁפירא ותאמרונ לה אנת הרכא תב שׁפיר ולמסכנא תאמרונ לה אנת קומ להל או תב לכ הרכא קדמ כובשׁא דרגלינ
[4]nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? [4]לא הא אתפלגתונ לכונ בנפשׁכונ והויתונ מפרשׁנא דמחשׁבתא בישׁתא
[5]Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? [5]שׁמעו אחי חביבא לא הוא למסכנא דעלמא עתירא דינ בהימנותא גבא אלהא דנהוונ ירתא במלכותא הי דמלכ אלהא לאילינ דרחמינ לה
[6]vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? [6]אנתונ דינ שׁטתוניהי למסכנא לא הא עתירא משׁתעלינ עליכונ והנונ נגדינ לכונ לבית דינא
[7]nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? [7]לא הא הנונ מגדפינ על שׁמא טבא דאתקרי עליכונ
[8]Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: [8]ואנ נמוסא דאלהא בהדא משׁלמיתונ איכ דכתיב דתרחמ לקריבכ איכ נפשׁכ שׁפיר עבדינ אנתונ
[9]si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. [9]אנ דינ באפא נסבינ אנתונ חטיתא עבדינ אנתונ ומתכונינ אנתונ מנ נמוסא איכ עברי על נמוסא
[10]Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. [10]אינא גיר דכלה נמוסא נטר ובחדא שׁרע לכלה נמוסא אתחיב
[11]Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. [11]הו גיר דאמר דלא תגור הו אמר דלא תקטול אנ דינ לא גאר אנת אלא קטל אנת הוית לכ עבר על נמוסא
[12]Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. [12]הכנא הויתונ ממללינ והכנא הויתונ סערינ איכ אנשׁא דבנמוסא דחארותא עתידינ אנתונ למתדנו
[13]Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. [13]דינא גיר הוא דלא רחמא על הו דלא עבד רחמא משׁתעלינ אנתונ ברחמא על דינא
[14]Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? [14]מנא הנינא אחי אנ אנשׁ אמר דאית לי הימנותא ועבדא לית לה דלמא משׁכחא הימנותה דתחיוהי
[15]Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, [15]ואנ אחא או חתא נהוונ ערטליינ וחסירינ סיברתא דיומא
[16]dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? [16]ונאמר להונ אנשׁ מנכונ זלו בשׁלמא שׁחנו וסבעו ולא תתלונ להונ סניקותה דפגרא מנא הנינא
[17]Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. [17]הכנא אפ הימנותא דלא עבדא מיתא הי בלחודיה
[18]Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. [18]אמר גיר אנשׁ לכ אית לכ הימנותא ולי אית לי עבדא חוני הימנותכ דלא עבדא ואנא מחוא אנא לכ הימנותי מנ עבדי
[19]Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. [19]מהימנ אנת דחד הו אלהא שׁפיר עבד אנת אפ שׁאדא מהימנינ ורעלינ
[20]Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? [20]צבא אנת דינ דתדע או ברנשׁא חלשׁא דהימנותא דלא עבדא מיתא הי
[21]Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? [21]אבונ אברהמ לא הוא מנ עבדא אזדדק דאסק לאיסחק ברה על מדבחא
[22]Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? [22]חזא אנת דהימנותה סיעת לעבדוהי ומנ עבדא הימנותה אתגמרת
[23]Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. [23]ושׁלמ כתבא דאמר דהימנ אברהמ באלהא ואתחשׁבת לה לזדיקו ורחמא דאלהא אתקרי
[24]Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? [24]חזא אנת דמנ עבדא מזדדק ברנשׁא ולא הוא מנ הימנותא בלחוד
[25]Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? [25]הכנא אפ רחב זניתא לא הוא מנ עבדא אזדדקת דקבלת לגשׁושׁא ובאורחא אחרתא אפקת אנונ
[26]Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. [26]איכנא דפגרא דלא רוחא מית הו הכנא אפ הימנותא דלא עבדא מיתא הי
Source: unbound.biola.edu
Top