|
[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: |
[No book] |
[2]Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? |
[No book] |
[3]Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. |
[No book] |
[4]Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. |
[No book] |
[5]Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. |
[No book] |
[6]Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. |
[No book] |
[7]Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? |
[No book] |
[8]numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? |
[No book] |
[9]Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? |
[No book] |
[10]Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. |
[No book] |
[11]Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. |
[No book] |
[12]Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? |
[No book] |
[13]Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? |
[No book] |
[14]Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? |
[No book] |
[15]Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. |
[No book] |
[16]Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? |
[No book] |
[17]Ostendam tibi, audi me: quod vidi, narrabo tibi. |
[No book] |
[18]Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos: |
[No book] |
[19]quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
[No book] |
[20]Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. |
[No book] |
[21]Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. |
[No book] |
[22]Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. |
[No book] |
[23]Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. |
[No book] |
[24]Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. |
[No book] |
[25]Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
[No book] |
[26]Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. |
[No book] |
[27]Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. |
[No book] |
[28]Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. |
[No book] |
[29]Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. |
[No book] |
[30]Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. |
[No book] |
[31]Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. |
[No book] |
[32]Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. |
[No book] |
[33]Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. |
[No book] |
[34]Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. |
[No book] |
[35]Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. |
[No book] |