|
[1]Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: |
[No book] |
[2]Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? |
[No book] |
[3]quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: |
[No book] |
[4]sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: |
[No book] |
[5]quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: |
[No book] |
[6]quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: |
[No book] |
[7]quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. |
[No book] |
[8]Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. |
[No book] |
[9]Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. |
[No book] |
[10]Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. |
[No book] |
[11]Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi: |
[No book] |
[12]eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. |
[No book] |
[13]Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. |
[No book] |
[14]Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. |
[No book] |
[15]Oculus fui cæco, et pes claudo. |
[No book] |
[16]Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. |
[No book] |
[17]Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. |
[No book] |
[18]Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. |
[No book] |
[19]Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. |
[No book] |
[20]Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
[No book] |
[21]Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. |
[No book] |
[22]Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. |
[No book] |
[23]Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. |
[No book] |
[24]Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. |
[No book] |
[25]Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator. |
[No book] |