«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei: [No book]
[2]quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: [No book]
[3]egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. [No book]
[4]Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: [No book]
[5]qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant: [No book]
[6]in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: [No book]
[7]qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant: [No book]
[8]filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. [No book]
[9]Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. [No book]
[10]Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. [No book]
[11]Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. [No book]
[12]Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. [No book]
[13]Dissipaverunt itinera mea: insidiati sunt mihi, et prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. [No book]
[14]Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. [No book]
[15]Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. [No book]
[16]Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. [No book]
[17]Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. [No book]
[18]In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me. [No book]
[19]Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri. [No book]
[20]Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. [No book]
[21]Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. [No book]
[22]Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. [No book]
[23]Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. [No book]
[24]Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. [No book]
[25]Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. [No book]
[26]Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ. [No book]
[27]Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. [No book]
[28]Mœrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam. [No book]
[29]Frater fui draconum, et socius struthionum. [No book]
[30]Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. [No book]
[31]Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top