[1]Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. [2]Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. [3]Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. [4]Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. [5]Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. [6]Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. [7]Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. [8]Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. [9]Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium. [10]Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. [11]Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus: [12]et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. [13]Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo. [14]Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. [15]Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. [16]Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt: [17]respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. [18]Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. [19]En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. [20]Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. [21]Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo. [22]Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top