[1]Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
[2]Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
[3]Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
[4]Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
[5]Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
[6]Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
[7]Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
[8]Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
[9]Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me.
[10]Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
[11]Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
[12]Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
[13]Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
[14]Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
[15]Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
[16]tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
[17]ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
[18]eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
[19]Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
[20]Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
[21]Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
[22]Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
[23]Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
[24]miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
[25]Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
[26]Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
[27]Respiciet homines, et dicet: Peccavi: et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
[28]Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
[29]Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
[30]ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
[31]Attende, Job, et audi me: et tace, dum loquor.
[32]Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
[33]Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.
|