[1]Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
[2]Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
[3]Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
[4]Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
[5]Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
[6]In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato.
[7]Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam?
[8]qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
[9]Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
[10]Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas !
[11]Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
[12]Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
[13]Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
[14]Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
[15]Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
[16]Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
[17]numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
[18]Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
[19]qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum ejus sunt universi.
[20]Subito morientur, et in media nocte: turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
[21]Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
[22]Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
[23]neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
[24]Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
[25]Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
[26]Quasi impios percussit eos, in loco videntium:
[27]qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
[28]ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
[29]Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
[30]Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
[31]Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
[32]Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
[33]Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
[34]Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
[35]Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
[36]Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
[37]quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.
|