«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. [No book]
[2]Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. [No book]
[3]Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. [No book]
[4]Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. [No book]
[5]Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. [No book]
[6]Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. [No book]
[7]Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. [No book]
[8]Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: [No book]
[9]Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. [No book]
[10]Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. [No book]
[11]Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. [No book]
[12]Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. [No book]
[13]Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? [No book]
[14]Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. [No book]
[15]Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, [No book]
[16]tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, [No book]
[17]ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, [No book]
[18]eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. [No book]
[19]Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. [No book]
[20]Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. [No book]
[21]Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur. [No book]
[22]Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. [No book]
[23]Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem, [No book]
[24]miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier. [No book]
[25]Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. [No book]
[26]Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. [No book]
[27]Respiciet homines, et dicet: Peccavi: et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. [No book]
[28]Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. [No book]
[29]Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, [No book]
[30]ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. [No book]
[31]Attende, Job, et audi me: et tace, dum loquor. [No book]
[32]Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. [No book]
[33]Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top