[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [2]Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? [3]Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; [4]vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. [5]Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. [6]Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum? [7]Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt? [8]Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, [9]flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. [10]Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. [11]Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. [12]Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. [13]In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, [14]pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; [15]et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. [16]Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. [17]Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? [18]Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; [19]quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ! [20]De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. [21]Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top