[1]Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. [2]Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. [3]Ego vidi stultum firma radice; et maledixi pulchritudini ejus statim. [4]Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. [5]Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. [6]Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. [7]Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. [8]Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum, [9]qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; [10]qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; [11]qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; [12]qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; [13]qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. [14]Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. [15]Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. [16]Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. [17]Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes; [18]quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. [19]In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. [20]In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. [21]A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. [22]In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. [23]Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. [24]Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. [25]Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. [26]Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. [27]Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top