[1]Respondens autem Job, dixit:
[2]Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
[3]Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena;
[4]quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
[5]Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
[6]aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
[7]Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
[8]Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
[9]Et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
[10]Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
[11]Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
[12]Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
[13]Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
[14]Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
[15]Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
[16]Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
[17]Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
[18]Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
[19]Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
[20]Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
[21]Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
[22]Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
[23]vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
[24]Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me.
[25]Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
[26]Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
[27]Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
[28]Verumtamen quod cœpistis explete; præbete aurem, et videte an mentiar.
[29]Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
[30]Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
|