«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (Murdock, 1852)
PesNT(Mur)
[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [No book]
[2]Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? [No book]
[3]Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; [No book]
[4]vacilantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. [No book]
[5]Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. [No book]
[6]Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum? [No book]
[7]Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit; aut quando recti deleti sunt? [No book]
[8]Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, [No book]
[9]flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. [No book]
[10]Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. [No book]
[11]Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. [No book]
[12]Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. [No book]
[13]In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, [No book]
[14]pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; [No book]
[15]et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. [No book]
[16]Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. [No book]
[17]Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? [No book]
[18]Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; [No book]
[19]quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ! [No book]
[20]De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. [No book]
[21]Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: James Murdock, D. D. (1852)
Source: aramaicnewtestament.org
Top