«
Peshitta NT (Khabouris)
PesNT(Kha)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
[No book] [2]Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
[No book] [3]Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris?
[No book] [4]Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
[No book] [5]Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
[No book] [6]Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
[No book] [7]Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
[No book] [8]Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
[No book] [9]Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
[No book] [10]Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
[No book] [11]Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
[No book] [12]Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
[No book] [13]Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
[No book] [14]Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
[No book] [15]Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
[No book] [16]Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus.
[No book] [17]Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
[No book] [18]Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
[No book] [19]In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
[No book] [20]An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
[No book] [21]Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
[No book] [22]Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
[No book] [23]Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
[No book] [24]Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
[No book] [25]Concident eum amici? divident illum negotiatores?
[No book] [26]Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
[No book] [27]Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
[No book] [28]Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Source: unbound.biola.edu
Top