«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: [No book]
[2]Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. [No book]
[3]Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris? [No book]
[4]Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? [No book]
[5]Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. [No book]
[6]Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. [No book]
[7]Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. [No book]
[8]Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. [No book]
[9]Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. [No book]
[10]Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet. [No book]
[11]Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. [No book]
[12]Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt. [No book]
[13]Ossa ejus velut fistulæ æris, cartilago illius quasi laminæ ferreæ. [No book]
[14]Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. [No book]
[15]Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi. [No book]
[16]Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. [No book]
[17]Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. [No book]
[18]Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. [No book]
[19]In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. [No book]
[20]An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? [No book]
[21]Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? [No book]
[22]Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? [No book]
[23]Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? [No book]
[24]Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? [No book]
[25]Concident eum amici? divident illum negotiatores? [No book]
[26]Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? [No book]
[27]Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. [No book]
[28]Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top