«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. [No book]
[2]Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. [No book]
[3]Ego vidi stultum firma radice; et maledixi pulchritudini ejus statim. [No book]
[4]Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. [No book]
[5]Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. [No book]
[6]Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. [No book]
[7]Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. [No book]
[8]Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum, [No book]
[9]qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero; [No book]
[10]qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; [No book]
[11]qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate; [No book]
[12]qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; [No book]
[13]qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. [No book]
[14]Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. [No book]
[15]Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. [No book]
[16]Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. [No book]
[17]Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes; [No book]
[18]quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. [No book]
[19]In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. [No book]
[20]In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. [No book]
[21]A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. [No book]
[22]In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. [No book]
[23]Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. [No book]
[24]Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. [No book]
[25]Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. [No book]
[26]Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. [No book]
[27]Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top