|
[1]Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. |
[No book] |
[2]Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. |
[No book] |
[3]Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. |
[No book] |
[4]Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. |
[No book] |
[5]Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. |
[No book] |
[6]Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. |
[No book] |
[7]Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. |
[No book] |
[8]Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. |
[No book] |
[9]Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. |
[No book] |
[10]Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. |
[No book] |
[11]Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. |
[No book] |
[12]Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; |
[No book] |
[13]mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. |
[No book] |
[14]Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. |
[No book] |
[15]Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. |
[No book] |
[16]Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. |
[No book] |
[17]Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. |
[No book] |
[18]Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. |
[No book] |
[19]Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. |
[No book] |
[20]Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? |
[No book] |
[21]Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? |
[No book] |
[22]Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. |
[No book] |
[23]Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. |
[No book] |
[24]Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. |
[No book] |
[25]Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: |
[No book] |
[26]sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. |
[No book] |
[27]Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: |
[No book] |
[28]et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. |
[No book] |
[29]Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. |
[No book] |
[30]Ego et Pater unum sumus. |
[No book] |
[31]Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. |
[No book] |
[32]Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? |
[No book] |
[33]Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. |
[No book] |
[34]Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? |
[No book] |
[35]Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: |
[No book] |
[36]quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? |
[No book] |
[37]Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. |
[No book] |
[38]Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. |
[No book] |
[39]Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. |
[No book] |
[40]Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; |
[No book] |
[41]et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. |
[No book] |
[42]Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. |
[No book] |