«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: [No book]
[2]et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? [No book]
[3]Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. [No book]
[4]Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: [No book]
[5]quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. [No book]
[6]Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, [No book]
[7]et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. [No book]
[8]Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. [No book]
[9]Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. [No book]
[10]Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? [No book]
[11]Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. [No book]
[12]Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. [No book]
[13]Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. [No book]
[14]Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. [No book]
[15]Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. [No book]
[16]Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. [No book]
[17]Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. [No book]
[18]Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: [No book]
[19]et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? [No book]
[20]Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: [No book]
[21]quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. [No book]
[22]Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. [No book]
[23]Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. [No book]
[24]Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. [No book]
[25]Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. [No book]
[26]Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? [No book]
[27]Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? [No book]
[28]Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. [No book]
[29]Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. [No book]
[30]Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: [No book]
[31]scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. [No book]
[32]A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. [No book]
[33]Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. [No book]
[34]Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. [No book]
[35]Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? [No book]
[36]Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? [No book]
[37]Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. [No book]
[38]At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. [No book]
[39]Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. [No book]
[40]Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? [No book]
[41]Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top