[1]Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes [2](quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), [3]reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. [4]Oportebat autem eum transire per Samariam. [5]Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. [6]Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. [7]Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. [8](Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) [9]Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. [10]Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. [11]Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? [12]Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? [13]Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: [14]sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. [15]Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. [16]Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. [17]Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum; [18]quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. [19]Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. [20]Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. [21]Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. [22]Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. [23]Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. [24]Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. [25]Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. [26]Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor te. [27]Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? [28]Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: [29]Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? [30]Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. [31]Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. [32]Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. [33]Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? [34]Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. [35]Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. [36]Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. [37]In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. [38]Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. [39]Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. [40]Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. [41]Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. [42]Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. [43]Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. [44]Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. [45]Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. [46]Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. [47]Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. [48]Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. [49]Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. [50]Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. [51]Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. [52]Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. [53]Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. [54]Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top