«
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
[No book] [2]Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
[No book] [3]Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
[No book] [4]Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:
[No book] [5]et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
[No book] [6]Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
[No book] [7]Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,
[No book] [8]et immunditiæ condemnabitur.
[No book] [9]Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
[No book] [10]et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
[No book] [11]lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
[No book] [12]Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
[No book] [13]considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
[No book] [14]Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
[No book] [15]tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
[No book] [16]Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
[No book] [17]considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
[No book] [18]Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
[No book] [19]et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
[No book] [20]Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere.
[No book] [21]Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
[No book] [22]et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ;
[No book] [23]sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
[No book] [24]Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
[No book] [25]considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
[No book] [26]Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
[No book] [27]et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
[No book] [28]Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
[No book] [29]Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
[No book] [30]Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
[No book] [31]Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
[No book] [32]et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
[No book] [33]radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
[No book] [34]Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.
[No book] [35]Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
[No book] [36]non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
[No book] [37]Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
[No book] [38]Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
[No book] [39]intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
[No book] [40]Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
[No book] [41]et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
[No book] [42]Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
[No book] [43]et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.
[No book] [44]Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
[No book] [45]habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
[No book] [46]Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
[No book] [47]Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,
[No book] [48]in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
[No book] [49]si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:
[No book] [50]qui consideratam recludet septem diebus:
[No book] [51]et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
[No book] [52]et idcirco comburetur flammis.
[No book] [53]Quod si eam viderit non crevisse,
[No book] [54]præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
[No book] [55]Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
[No book] [56]Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
[No book] [57]Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
[No book] [58]Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.
[No book] [59]Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Source: unbound.biola.edu
Top