«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens: [No book]
[2]Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. [No book]
[3]Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. [No book]
[4]Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: [No book]
[5]et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. [No book]
[6]Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. [No book]
[7]Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum, [No book]
[8]et immunditiæ condemnabitur. [No book]
[9]Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, [No book]
[10]et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: [No book]
[11]lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est. [No book]
[12]Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, [No book]
[13]considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. [No book]
[14]Quando vero caro vivens in eo apparuerit, [No book]
[15]tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. [No book]
[16]Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, [No book]
[17]considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. [No book]
[18]Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, [No book]
[19]et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. [No book]
[20]Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. [No book]
[21]Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus: [No book]
[22]et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ; [No book]
[23]sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. [No book]
[24]Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, [No book]
[25]considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. [No book]
[26]Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, [No book]
[27]et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. [No book]
[28]Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ. [No book]
[29]Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. [No book]
[30]Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. [No book]
[31]Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, [No book]
[32]et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis: [No book]
[33]radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. [No book]
[34]Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit. [No book]
[35]Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, [No book]
[36]non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. [No book]
[37]Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. [No book]
[38]Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, [No book]
[39]intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. [No book]
[40]Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est: [No book]
[41]et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. [No book]
[42]Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, [No book]
[43]et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio. [No book]
[44]Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, [No book]
[45]habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. [No book]
[46]Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. [No book]
[47]Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, [No book]
[48]in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, [No book]
[49]si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: [No book]
[50]qui consideratam recludet septem diebus: [No book]
[51]et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: [No book]
[52]et idcirco comburetur flammis. [No book]
[53]Quod si eam viderit non crevisse, [No book]
[54]præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. [No book]
[55]Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. [No book]
[56]Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. [No book]
[57]Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. [No book]
[58]Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. [No book]
[59]Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top