«
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
[No book] [2]Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
[No book] [3]extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
[No book] [4]Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
[No book] [5]Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:
[No book] [6]quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
[No book] [7]et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
[No book] [8]Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno:
[No book] [9]eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
[No book] [10]Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem peperat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
[No book] [11]Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
[No book] [12]Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
[No book] [13]Qui locutus est ad Moysen,
[No book] [14]dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
[No book] [15]Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
[No book] [16]et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
[No book] [17]Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
[No book] [18]Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
[No book] [19]Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
[No book] [20]fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
[No book] [21]Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
[No book] [22]Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.
[No book] [23]Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top