«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]וידבר יהוה אל משה בהר סיני לאמר [1]Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
[2]דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי תבאו אל הארץ אשר אני נתן לכם־ושבתה הארץ שבת ליהוה [2]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
[3]שש שנים תזרע שדך ושש שנים תזמר כרמך ואספת את תבואתה [3]Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
[4]ובשנה השביעת שבת שבתון יהיה לארץ־שבת ליהוה שדך לא תזרע וכרמך לא תזמר [4]septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
[5]את ספיח קצירך לא תקצור ואת ענבי נזירך לא תבצר שנת שבתון יהיה לארץ [5]Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
[6]והיתה שבת הארץ לכם לאכלה־לך ולעבדך ולאמתך ולשכירך ולתושבך הגרים עמך [6]sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
[7]ולבהמתך־ולחיה אשר בארצך תהיה כל תבואתה לאכל [7]jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
[8]וספרת לך שבע שבתת שנים־שבע שנים שבע פעמים והיו לך ימי שבע שבתת השנים תשע וארבעים שנה [8]Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
[9]והעברת שופר תרועה בחדש השבעי בעשור לחדש ביום הכפרים תעבירו שופר בכל ארצכם [9]et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
[10]וקדשתם את שנת החמשים שנה וקראתם דרור בארץ לכל ישביה יובל הוא תהיה לכם ושבתם איש אל אחזתו ואיש אל משפחתו תשבו [10]Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
[11]יובל הוא שנת החמשים שנה־תהיה לכם לא תזרעו־ולא תקצרו את ספיחיה ולא תבצרו את נזריה [11]quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
[12]כי יובל הוא קדש תהיה לכם מן השדה־תאכלו את תבואתה [12]ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis.
[13]בשנת היובל הזאת תשבו איש אל אחזתו [13]Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
[14]וכי תמכרו ממכר לעמיתך או קנה מיד עמיתך־אל תונו איש את אחיו [14]Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
[15]במספר שנים אחר היובל תקנה מאת עמיתך במספר שני תבואת ימכר לך [15]et juxta supputationem frugum vendet tibi.
[16]לפי רב השנים תרבה מקנתו ולפי מעט השנים תמעיט מקנתו כי מספר תבואת הוא מכר לך [16]Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
[17]ולא תונו איש את עמיתו ויראת מאלהיך כי אני יהוה אלהיכם [17]Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
[18]ועשיתם את חקתי ואת משפטי תשמרו ועשיתם אתם־וישבתם על הארץ לבטח [18]Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
[19]ונתנה הארץ פריה ואכלתם לשבע וישבתם לבטח עליה [19]et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
[20]וכי תאמרו מה נאכל בשנה השביעת הן לא נזרע ולא נאסף את תבואתנו [20]Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
[21]וצויתי את ברכתי לכם בשנה הששית ועשת את התבואה לשלש השנים [21]dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
[22]וזרעתם את השנה השמינת ואכלתם מן התבואה ישן עד השנה התשיעת עד בוא תבואתה־תאכלו ישן [22]seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
[23]והארץ לא תמכר לצמתת־כי לי הארץ כי גרים ותושבים אתם עמדי [23]Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
[24]ובכל ארץ אחזתכם גאלה תתנו לארץ [24]unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
[25]כי ימוך אחיך ומכר מאחזתו־ובא גאלו הקרב אליו וגאל את ממכר אחיו [25]Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
[26]ואיש כי לא יהיה לו גאל והשיגה ידו ומצא כדי גאלתו [26]Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
[27]וחשב את שני ממכרו והשיב את העדף לאיש אשר מכר לו ושב לאחזתו [27]computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
[28]ואם לא מצאה ידו די השיב לו־והיה ממכרו ביד הקנה אתו עד שנת היובל ויצא ביבל ושב לאחזתו [28]Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
[29]ואיש כי ימכר בית מושב עיר חומה־והיתה גאלתו עד תם שנת ממכרו ימים תהיה גאלתו [29]Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
[30]ואם לא יגאל עד מלאת לו שנה תמימה־וקם הבית אשר בעיר אשר לא [Q: לו] חמה לצמיתת לקנה אתו לדרתיו לא יצא ביבל [30]Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
[31]ובתי החצרים אשר אין להם חמה סביב־על שדה הארץ יחשב גאלה תהיה לו וביבל יצא [31]Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
[32]וערי הלוים־בתי ערי אחזתם גאלת עולם תהיה ללוים [32]Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
[33]ואשר יגאל מן הלוים ויצא ממכר בית ועיר אחזתו ביבל כי בתי ערי הלוים הוא אחזתם בתוך בני ישראל [33]si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
[34]ושדה מגרש עריהם לא ימכר כי אחזת עולם הוא להם [34]Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
[35]וכי ימוך אחיך ומטה ידו עמך־והחזקת בו גר ותושב וחי עמך [35]Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
[36]אל תקח מאתו נשך ותרבית ויראת מאלהיך וחי אחיך עמך [36]ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
[37]את כספך־לא תתן לו בנשך ובמרבית לא תתן אכלך [37]Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
[38]אני יהוה אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים־לתת לכם את ארץ כנען להיות לכם לאלהים [38]Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
[39]וכי ימוך אחיך עמך ונמכר לך־לא תעבד בו עבדת עבד [39]Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
[40]כשכיר כתושב יהיה עמך עד שנת היבל יעבד עמך [40]sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
[41]ויצא מעמך־הוא ובניו עמו ושב אל משפחתו ואל אחזת אבתיו ישוב [41]et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
[42]כי עבדי הם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לא ימכרו ממכרת עבד [42]Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum:
[43]לא תרדה בו בפרך ויראת מאלהיך [43]ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
[44]ועבדך ואמתך אשר יהיו לך מאת הגוים אשר סביבתיכם־מהם תקנו עבד ואמה [44]Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
[45]וגם מבני התושבים הגרים עמכם מהם תקנו וממשפחתם אשר עמכם אשר הולידו בארצכם והיו לכם לאחזה [45]et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
[46]והתנחלתם אתם לבניכם אחריכם לרשת אחזה־לעלם בהם תעבדו ובאחיכם בני ישראל איש באחיו לא תרדה בו בפרך [46]et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
[47]וכי תשיג יד גר ותושב עמך ומך אחיך עמו ונמכר לגר תושב עמך או לעקר משפחת גר [47]Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
[48]אחרי נמכר גאלה תהיה לו אחד מאחיו יגאלנו [48]post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
[49]או דדו או בן דדו יגאלנו או משאר בשרו ממשפחתו יגאלנו או השיגה ידו ונגאל [49]et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
[50]וחשב עם קנהו משנת המכרו לו עד שנת היבל והיה כסף ממכרו במספר שנים כימי שכיר יהיה עמו [50]supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
[51]אם עוד רבות בשנים־לפיהן ישיב גאלתו מכסף מקנתו [51]Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:
[52]ואם מעט נשאר בשנים עד שנת היבל־וחשב לו כפי שניו ישיב את גאלתו [52]si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
[53]כשכיר שנה בשנה יהיה עמו לא ירדנו בפרך לעיניך [53]quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
[54]ואם לא יגאל באלה־ויצא בשנת היבל הוא ובניו עמו [54]Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
[55]כי לי בני ישראל עבדים־עבדי הם אשר הוצאתי אותם מארץ מצרים אני יהוה אלהיכם [55]Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top