|
[No book] |
[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[2]Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit: |
[No book] |
[3]si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: |
[No book] |
[4]et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino. |
[No book] |
[5]Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. |
[No book] |
[6]Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. |
[No book] |
[7]Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. |
[No book] |
[8]Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: |
[No book] |
[9]duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, |
[No book] |
[10]sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. |
[No book] |
[11]Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, |
[No book] |
[12]et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur. |
[No book] |
[13]Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, |
[No book] |
[14]et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. |
[No book] |
[15]Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini, |
[No book] |
[16]inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, |
[No book] |
[17]tincto digito aspergens septies contra velum. |
[No book] |
[18]Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii. |
[No book] |
[19]Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: |
[No book] |
[20]sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. |
[No book] |
[21]Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. |
[No book] |
[22]Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: |
[No book] |
[23]et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. |
[No book] |
[24]Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, |
[No book] |
[25]tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. |
[No book] |
[26]Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. |
[No book] |
[27]Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, |
[No book] |
[28]et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam. |
[No book] |
[29]Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. |
[No book] |
[30]Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. |
[No book] |
[31]Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. |
[No book] |
[32]Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: |
[No book] |
[33]ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. |
[No book] |
[34]Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. |
[No book] |
[35]Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. |