[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2]Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: [3]et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. [4]Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, [5]ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. [6]Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, [7]vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, [8]quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. [9]Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. [10]Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. [11]Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. [12]Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: [13]filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. [14]Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, [15]immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. [16]Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: [17]vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. [18]Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, [19]immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. [20]Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, [21]lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. [22]Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: [23]quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. [24]Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: [25]adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. [26]Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, [27]tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, [28]rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. [29]Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. [30]Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. [31]Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: [32]quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. [33]De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio: [34]sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. [35]Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. [36]Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top