[1]Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: [2]idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. [3]Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: [4]duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. [5]Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. [6]Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. [7]Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. [8]Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. [9]Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: [10]sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. [11]Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. [12]Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: [13]panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: [14]ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, [15]cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. [16]Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: [17]quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. [18]Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. [19]Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. [20]Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. [21]Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. [22]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [23]Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. [24]Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. [25]Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. [26]Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. [27]Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. [28]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [29]Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. [30]Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, [31]qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. [32]Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. [33]Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. [34]Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. [35]Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, [36]et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. [37]Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, [38]quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top