[1]Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. [2]Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. [3]Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. [4]Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. [5]Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. [6]Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. [7]Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: [8]et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? [9]Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? [10]non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. [11]Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. [12]Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: [13]et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. [14]Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. [15]Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, [16]et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. [17]Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? [18]Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. [19]Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. [20]Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: [21]neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. [22]Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. [23]Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: [24]nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. [25]Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. [26]Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: [27]edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. [28]Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: [29]qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: [30]secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. [31]In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. [32]Memores estote uxoris Lot. [33]Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. [34]Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: [35]duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. [36]Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? [37]Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top