[1]Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
[2]dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
[3]Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
[4]Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
[5]tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
[6]Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
[7]Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
[8]Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
[9]Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
[10]Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
[11]Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
[12]jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
[13]Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
[14]Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
[15]Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
[16]Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
[17]Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
[18]Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
[19]Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
[20]Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
[21]Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea.
[22]Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
[23]His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
[24]Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
[25]facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
[26]Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
[27]Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
[28]Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
[29]Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
[30]et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
[31]Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
[32]tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
[33]et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
[34]Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
[35]Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
[36]Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
[37]Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
[38]Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
[39]Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
[40]Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
[41]dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
[42]Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
[43]Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
|