[1]Et ingressus perambulabat Jericho. [2]Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: [3]et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. [4]Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. [5]Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. [6]Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. [7]Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. [8]Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. [9]Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. [10]Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. [11]Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. [12]Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. [13]Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. [14]Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. [15]Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. [16]Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. [17]Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. [18]Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. [19]Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. [20]Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: [21]timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. [22]Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: [23]et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? [24]Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. [25]Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. [26]Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. [27]Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. [28]Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. [29]Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, [30]dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. [31]Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. [32]Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. [33]Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? [34]At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. [35]Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. [36]Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: [37]et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, [38]dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. [39]Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. [40]Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. [41]Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: [42]Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. [43]Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: [44]et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. [45]Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, [46]dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. [47]Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: [48]et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top