|
[1]Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: |
[No book] |
[2]et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. |
[No book] |
[3]Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: |
[No book] |
[4]et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. |
[No book] |
[5]Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. |
[No book] |
[6]Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. |
[No book] |
[7]Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. |
[No book] |
[8]Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. |
[No book] |
[9]At illi dixerunt: Ubi vis paremus? |
[No book] |
[10]Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, |
[No book] |
[11]et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? |
[No book] |
[12]Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. |
[No book] |
[13]Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. |
[No book] |
[14]Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. |
[No book] |
[15]Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. |
[No book] |
[16]Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. |
[No book] |
[17]Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. |
[No book] |
[18]Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. |
[No book] |
[19]Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. |
[No book] |
[20]Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. |
[No book] |
[21]Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. |
[No book] |
[22]Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. |
[No book] |
[23]Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. |
[No book] |
[24]Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. |
[No book] |
[25]Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
[No book] |
[26]Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. |
[No book] |
[27]Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: |
[No book] |
[28]vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. |
[No book] |
[29]Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
[No book] |
[30]ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. |
[No book] |
[31]Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: |
[No book] |
[32]ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. |
[No book] |
[33]Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. |
[No book] |
[34]At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: |
[No book] |
[35]Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? |
[No book] |
[36]At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. |
[No book] |
[37]Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. |
[No book] |
[38]At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. |
[No book] |
[39]Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. |
[No book] |
[40]Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. |
[No book] |
[41]Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, |
[No book] |
[42]dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. |
[No book] |
[43]Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. |
[No book] |
[44]Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. |
[No book] |
[45]Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. |
[No book] |
[46]Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. |
[No book] |
[47]Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. |
[No book] |
[48]Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? |
[No book] |
[49]Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? |
[No book] |
[50]Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. |
[No book] |
[51]Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. |
[No book] |
[52]Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? |
[No book] |
[53]Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. |
[No book] |
[54]Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. |
[No book] |
[55]Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. |
[No book] |
[56]Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. |
[No book] |
[57]At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. |
[No book] |
[58]Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. |
[No book] |
[59]Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. |
[No book] |
[60]Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. |
[No book] |
[61]Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. |
[No book] |
[62]Et egressus foras Petrus flevit amare. |
[No book] |
[63]Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. |
[No book] |
[64]Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? |
[No book] |
[65]Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
[No book] |
[66]Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. |
[No book] |
[67]Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: |
[No book] |
[68]si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. |
[No book] |
[69]Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. |
[No book] |
[70]Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. |
[No book] |
[71]At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. |
[No book] |