[1]Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
[2]Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
[3]Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
[4]quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
[5]Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
[6]Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
[7]Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
[8]Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
[9]Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
[10]Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
[11]Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
[12]Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
[13]Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
[14]Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,
[15]Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
[16]et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
[17]Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
[18]qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
[19]Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
[20]Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
[21]Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
[22]Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
[23]Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
[24]Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
[25]Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
[26]Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
[27]Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
[28]Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
[29]Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
[30]Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
[31]Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
[32]Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
[33]Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
[34]Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
[35]Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
[36]Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
[37]Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
[38]Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
[39]Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
[40]Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
[41]Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
[42]aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
[43]Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
[44]Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
[45]Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
[46]Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
[47]Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
[48]similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.
[49]Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.
|