[1]Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
[2]Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.
[3]Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
[4]At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes:
[5]diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
[6]Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:
[7]propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
[8]Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
[9]Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
[10]Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
[11]Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
[12]Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
[13]Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
[14]Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
[15]Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
[16]Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.
[17]Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
[18]Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
[19]Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
[20]Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
[21](In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)
[22]Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
[23]et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
[24]Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
[25]Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
[26]Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam:
[27]hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
[28]Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
[29]Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
[30]Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
[31]Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
[32]Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
[33]Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.
[34]Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
[35]Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
[36]Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.
[37]Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti:
[38]et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
[39]Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
[40]Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
[41]Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
[42]Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
[43]Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.
[44]Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
[45]Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
[46]Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.
[47]Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
[48]Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
[49]Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
[50]Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
|