[1]Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. [2]Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet vero uxorem dimittere: tentantes eum. [3]At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? [4]Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. [5]Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: [6]ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. [7]Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam: [8]et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. [9]Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. [10]Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. [11]Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. [12]Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. [13]Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. [14]Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. [15]Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. [16]Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. [17]Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? [18]Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. [19]Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem. [20]At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. [21]Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. [22]Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. [23]Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! [24]Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! [25]Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. [26]Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? [27]Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. [28]Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. [29]Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, [30]qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. [31]Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. [32]Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. [33]Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: [34]et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. [35]Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. [36]At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? [37]Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. [38]Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? [39]At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: [40]sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. [41]Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. [42]Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. [43]Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister: [44]et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. [45]Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. [46]Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. [47]Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. [48]Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. [49]Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. [50]Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. [51]Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. [52]Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top