[1]Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, [2]et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. [3]Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. [4]Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. [5]Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? [6]Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. [7]Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. [8]Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. [9]Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: [10]benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. [11]Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. [12]Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. [13]Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. [14]Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. [15]Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: [16]et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: [17]et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. [18]Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. [19]Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. [20]Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. [21]Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. [22]Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. [23]Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei. [24]Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. [25]Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. [26]Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. [27]Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: [28]et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? [29]Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. [30]Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. [31]At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei? [32]Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. [33]Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top