[1]Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
[2]Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
[3]Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
[4]Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
[5]Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
[6]Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
[7]Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
[8]Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.
[9]Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
[10]Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
[11]a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
[12]Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
[13]Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
[14]Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
[15]Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
[16]At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
[17]Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
[18]Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:
[19]Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
[20]Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
[21]Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
[22]Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
[23]In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
[24]Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
[25]Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
[26]De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?
[27]Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
[28]Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
[29]Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
[30]et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
[31]Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
[32]Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
[33]Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
[34]Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
[35]Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
[36]Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
[37]Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
[38]Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
[39]et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
[40]qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.
[41]Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
[42]Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
[43]et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
[44]Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
|