[1]Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. [2]Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. [3]Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: [4]Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? [5]Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat: [6]multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. [7]Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. [8]Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. [9]Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. [10]Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. [11]Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. [12]Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. [13]Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. [14]Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: [15]et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: [16]et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. [17] autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. [18]Orate vero ut hieme non fiant. [19]Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. [20]Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. [21]Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. [22]Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. [23]Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. [24]Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: [25]et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. [26]Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. [27]Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. [28]A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: [29]sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. [30]Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. [31]Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. [32]De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. [33]Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. [34]Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, [35]vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), [36]ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. [37]Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top