[1]Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. [2]Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [3]Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. [4]Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? [5]poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. [6]Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: [7]semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. [8]Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. [9]Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. [10]Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. [11]Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. [12]Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? [13]Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum, [14]et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? [15]Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. [16]Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. [17]Vespere autem facto, venit cum duodecim. [18]Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. [19]At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? [20]Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. [21]Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. [22]Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. [23]Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. [24]Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. [25]Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. [26]Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. [27]Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. [28]Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. [29]Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. [30]Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. [31]At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. [32]Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. [33]Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. [34]Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. [35]Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora: [36]et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. [37]Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? [38]Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. [39]Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. [40]Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. [41]Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. [42]Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. [43]Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. [44]Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. [45]Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. [46]At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. [47]Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam. [48]Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? [49]quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. [50]Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. [51]Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. [52]At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. [53]Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. [54]Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. [55]Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. [56]Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. [57]Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: [58]Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. [59]Et non erat conveniens testimonium illorum. [60]Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? [61]Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? [62]Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. [63]Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? [64]Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. [65]Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. [66]Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: [67]et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. [68]At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. [69]Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. [70]At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. [71]Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. [72]Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top