[1]Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: [2]et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? [3]Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. [4]Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. [5]Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: [6]et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. [7]Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. [8]Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, [9]sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. [10]Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: [11]et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. [12]Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: [13]et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. [14]Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. [15]Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. [16]Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. [17]Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. [18]Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. [19]Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. [20]Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. [21]Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: [22]cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: [23]et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. [24]Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. [25]Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. [26]Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: [27]sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, [28]et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. [29]Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. [30]Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. [31]Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. [32]Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. [33]Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. [34]Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. [35]Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: [36]dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. [37]Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. [38]Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. [39]Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. [40]Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. [41]Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. [42]Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. [43]Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. [44]Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. [45]Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. [46]Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. [47]Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. [48]Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. [49]At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. [50]Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. [51]Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: [52]non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. [53]Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. [54]Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum: [55]et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. [56]Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top