[1]Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. [2]Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. [3]Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: [4]et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: [5]et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? [6]At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: [7]in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum. [8]Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. [9]Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. [10]Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. [11]Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: [12]et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, [13]rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. [14]Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. [15]Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. [16]Si quis habet aures audiendi, audiat. [17]Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. [18]Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: [19]quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? [20]Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. [21]Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, [22]furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. [23]Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. [24]Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. [25]Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. [26]Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. [27]Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. [28]At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. [29]Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. [30]Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. [31]Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. [32]Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. [33]Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: [34]et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. [35]Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. [36]Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: [37]et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top