[1]In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
[2]Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
[3]et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
[4]Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
[5]Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
[6]Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
[7]Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.
[8]Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
[9]Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
[10]Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
[11]Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
[12]Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
[13]Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
[14]Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
[15]Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
[16]Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
[17]Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
[18]oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
[19]quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
[20]Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
[21]Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
[22]Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
[23]Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
[24]Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
[25]Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
[26]Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
[27]Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
[28]Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
[29]Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
[30]Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
[31]Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
[32]Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
[33]Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
[34]Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
[35]Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
[36]Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
[37]Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
[38]Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
[39]Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
|